monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.43 > bnf10439.193 r > 190 r > 28 > csg46.86 > bnf10439.197 v > csg75.175 > sectio 15 > 5 > 15 > 50 > 7 > Regum I, 21 > uwbM.p.th.f.68.45 > sectio > sectio 6 > sectio 29 > csg75.314 > sectio 13 > sectio 6 > tblHarleyMS1775.17r > 6 > sectio 21 > uwbM.p.th.f.68.321 > 5 > 24 > sectio 8 > ad Romanos, 13 > 26 > sectio 37 > sectio 1 > csg51.7 > bmv294.21 > Iosue, 5 > sectio 16 > sectio > 1
>>> Cassiodorus, Historia Eccl., 3, II.Quomodo Iudaei Christianos accusaverint apud Persas, qui, et quanti, et quibus modis passi sint apud Persas.

Cassiodorus, 3, CAPUT PRIMUM.De conversione gentis Indorum atque Persarum.

1 In temporibus religiosi principis Constantini, et Indorum gentes et Iberorum Christiani dogmatis rudimenta susceperunt. Sed etiam Armenios tunc primum audivi Christianos effectos. Aiunt enim Tiridatem regem tunc gentis illius ex quodam mirabili signo Dei, quod circa eius domum evenit, Christianum fuisse factum, et omnes simul eius ditioni subiectos una praeceptione iussisse ut similiter Deo colla submitterent.
2 Unde et apud caeteros confines Christianum dogma transivit, et multitudine dilatatum est. Apud Persas autem initium Christianitatis aestimo celebratum, dum quidam eorum occasione commercii ad Ostroinos et ad Armenios venientes, ut assolet, sanctis illis colloquerentur viris, et eorum virtutes experirentur. [SOZOMEN., lib. II cap. 7. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 454.]
Cassiodorus HOME

bav823.97 bav824.75 bnf1603.49

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik